CCC 212
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Saeculorum decursu, fides Israel divitias in revelatione Nominis divini contentas explanare altiusque in eas penetrare potuit. Deus est unus, extra Illum non sunt dei. Cf Is 44,6. Ille mundum et historiam transcendit. Ille caelum fecit et terram: « Ipsi peribunt. Tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent [...]. Tu autem Idem Ipse es, et anni Tui non deficient » (Ps 102,27-28). Apud Eum « non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio » (Iac 1,17). Ille est « Qui est » ab aeterno et in aeternum, et sic etiam qui semper Sibi Ipsi Suisque promissionibus permanet fidelis.