CCC 2132

Cultus christianus imaginum contrarius non est primo praecepto quod idola prohibet. Re vera, « imaginis honor ad exemplar transit », Sanctus Basilius Magnus, Liber de Spiritu Sancto, 18, 45: SC — Sources chrétiennesbis, 406 (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). et « qui adorat imaginem, adorat in ea depicti subsistentiam ». Concilium Nicaenum II, Definitio de sacris imaginibus: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; cf Concilium Tridentinum, Sess. 25a, Decretum de invocatione, veneratione et reliquiis sanctorum, et sacris imaginibus: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 125: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 132; Id., Const. dogm. Lumen gentium, 67: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 65-66. Honor sanctis imaginibus tributus est reverens veneratio, non adoratio quae soli Deo convenit:

« Imaginibus non exhibetur religionis cultus secundum quod in seipsis considerantur, quasi res quaedam: sed secundum quod sunt imagines ducentes in Deum incarnatum. Motus autem qui est in imaginem prout est imago, non sistit in ipsa, sed tendit in id cuius est imago ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 81, a. 3, ad 3: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.

Lege caput integrum 1. «Diliges Dominum Deum Tuum in Toto Corde Tuo et in Tota Anima Tua et in Tota Mente Tua» ¶2083–2195

Ubi affertur 2