CCC 215
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
« Principium verborum Tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae Tuae » (Ps 119,160). « Nunc ergo, Domine Deus, Tu es Deus, et verba Tua erunt vera » (2 Sam 7,28); propterea Dei promissiones semper in rem deducuntur. Cf Dt 7,9. Deus est ipsa veritas, Eius verba fallere nequeunt. Hac de causa, potest quis, cum plena fiducia, veritati et fidelitati verbi Eius in omnibus se tradere. Initium peccati et lapsus hominis mendacium fuit Tentatoris, qui ad dubitandum de verbo Dei, de Eius benevolentia et de Eius fidelitate induxit.