CCC 2153
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Iesus secundum exposuit praeceptum in sermone montano: « Audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua". Ego autem dico vobis: Non iurare omnino [...]. Sit autem sermo vester: "Est, est", "Non, non"; quod autem his abundantius est, a Malo est » (Mt 5,33-34.37). Cf Iac 5,12. Iesus docet omne iusiurandum relationem implicare ad Deum atque praesentiam Dei Eiusque veritatis in omni verbo esse honorandam. Moderationem recursus ad Deum in sermone attentio observans Eius praesentiae comitatur, quam in singulis nostris affirmationibus testamur vel despicimus.
Ubi affertur 1
- ¶2153 Quaestiones(Vows and oaths)