CCC 2176
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Celebratio Dominicae praescriptionem moralem observat naturaliter in corde hominis inscriptam qua « praecipitur exterior Dei cultus sub signo communis beneficii quod pertinet ad omnes ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 122, a. 4, c: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. Dominicalis cultus morale Veteris Foederis adimplet praeceptum, cuius ordinem assumit et spiritum, unaquaque hebdomada Creatorem et Redemptorem Eius populi celebrando.