CCC 23

Hic Catechismus in expositione insistit doctrinali. Ipse enim auxilium afferre intendit ut fides profundius cognoscatur. Eo ipso ad id dirigitur ut haec ad maturitatem perducatur fides, ut in vita altiores agat radices atque ut in testimonio exhibito eluceat. Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 20-22: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 71 (1979) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1979) 1293-1296; Ibid., 25: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 71 (1979) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1979) 1297-1298.

Lege caput integrum Prooemium ¶1–25