CCC 239

Sermo fidei, Deum nomine « Patris » nuncupans, duas rationes praecipue indicat: Deum primam omnium esse originem et auctoritatem transcendentem Illumque simul esse bonitatem et sollicitudinem omnes Suos filios diligentem. Haec paterna Dei teneritudo etiam per imaginem maternitatis exprimi potest, Cf Is 66,13; Ps 131,2. quae Dei immanentiam atque intimitatem inter Deum et Eius creaturam magis indicat. Ita sermo fidei in experientia humana haurit parentum, qui quodammodo pro homine primi sunt Dei repraesentantes. Haec tamen experientia etiam ostendit, parentes humanos fallibiles esse illosque vultum paternitatis et maternitatis deformare posse. Recordari igitur oportet, Deum humanam sexuum transcendere distinctionem. Ille nec vir est nec femina, Ille est Deus. Paternitatem etiam et maternitatem transcendit humanas, Cf Ps 27,10. licet earum sit origo atque mensura: Cf Eph 3,14-15; Is 49,15. nemo pater est, sicut Deus est Pater.

Lege caput integrum 1. Credo in Deum Patrem ¶198–421