CCC 257

« O lux, beata Trinitas, et principalis Unitas! ». Hymnus ad II Vesperas Dominicae, in Hebdomadis 2 et 4: Liturgia Horarum, editio typica, v. 3 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 684 et 931; v. 4 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 632 et 879. Deus est aeterna beatitudo, vita immortalis, lux indeficiens. Deus est amor: Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Deus libere gloriam Suae vitae beatae communicare vult. Tale est « beneplacitum Eius » (Eph 1,9) quod ante mundi creationem in Filio Suo concepit dilecto, atque adeo « praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum » (Eph 1,5), id est, nos « praedestinavit conformes fieri imaginis Filii Eius » (Rom 8,29) per « Spiritum adoptionis filiorum » (Rom 8,15). Hoc consilium gratia est « quae data est nobis ante tempora saecularia » (2 Tim 1,9), immediate ab amore trinitario procedens. Illud in creationis opere evolvitur et post lapsum in tota salutis historia, in missionibus Filii et Spiritus quas missio continuat Ecclesiae. Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2-9: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 948-958.

Lege caput integrum 1. Credo in Deum Patrem ¶198–421