CCC 269
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Sacrae Litterae saepe potentiam Dei confitentur universalem. Ille « Potentis Iacob » appellatur nomine (Gn 49,24; Is 1 24 et alibi), « Dominus virtutum » dicitur, « Fortis et Potens » (Ps 24,8-10). Ideo Deus est omnipotens « in caelo et in terra » (Ps 135,6), quia Ipse ea fecit. Nihil est Illi impossibile Cf Ier 32,17; Lc 1,37. et, secundum Suam voluntatem, de Suo opere disponit; Cf Ier 27,5. Ille est Dominus universi, cuius statuit ordinem qui Illi plene subiectus manet et praesto est. Ille est historiae Dominus: corda et eventus secundum Suam regit voluntatem: Cf Est 4,17c; Prv 21,1; Tb 13,2. « Multum enim valere Tibi soli subest semper, et virtuti brachii Tui quis resistet? » (Sap 11,21). « Misereris omnium, quia omnia potes » (Sap 11,23)