CCC 272
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Fides in Deum Patrem omnipotentem per mali et doloris experientiam potest in probationem adduci. Quandoque Deus potest absens videri atque incapax impediendi malum. Deus igitur Pater omnipotentiam Suam modo maxime arcano revelavit in voluntaria humiliatione et in resurrectione Filii Sui, per quas malum vicit. Sic Christus crucifixus est Dei virtus et Dei sapientia « quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus » (1 Cor 1,25). In Christi resurrectione et exaltatione, Pater operatus est « operationem potentiae virtutis » Suae et ostendit quam « sit supereminens magnitudo virtutis » Suae « in nos qui credimus » (Eph 1,19-22).