CCC 2789

Orantes Patrem « nostrum », nos personaliter vertimus ad Patrem Domini nostri Iesu Christi. Divinitatem non dividimus, quia Pater est eius « fons et origo », sed sic profitemur, aeterne ab Eo Filium generari et ex Eo Spiritum Sanctum procedere. Neque Personas confundimus, quia profitemur, nostram communionem cum Patre esse Eiusque Filio, Iesu Christo, in Eorum unico Spiritu Sancto. Sancta Trinitas consubstantialis est et indivisibilis. Cum Patrem oramus, Eum cum Filio et Spiritu Sancto adoramus et glorificamus.

Lege caput integrum 2. Oratio Dominica: «Pater Noster» ¶2759–2865