CCC 294
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Gloria Dei est ut haec manifestatio et haec communicatio Suae bonitatis, propter quas mundus creatus est, in rem ducantur. « Praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in Ipsum, secundum beneplacitum voluntatis Suae in laudem gloriae gratiae Suae » (Eph 1,5-6). « Gloria enim Dei vivens homo, vita autem hominis visio Dei. Si enim quae est per condicionem ostensio Dei vitam praestat omnibus in terra viventibus, multo magis ea quae est per Verbum manifestatio Patris vitam praestat his qui vident Deum ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 20, 7: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). Finis ultimus creationis est ut Deus, « qui conditor est omnium, tandem fiat "omnia in omnibus" (1 Cor 15,28), gloriam Suam simul et beatitudinem nostram procurando ». Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 2: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 948.