CCC 302
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Creatio propriam habet bonitatem propriamque perfectionem, sed e Creatoris manibus prorsus absoluta non exiit. Creata est « in statu viae » versus perfectionem ultimam adhuc obtinendam, ad quam Deus illam destinavit. Divinam appellamus providentiam dispositiones per quas Deus Suam creationem in hanc ducit perfectionem.
« Universa vero, quae condidit, Deus providentia Sua tuetur atque gubernat, "attingens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suaviter" (Sap 8,1). "Omnia enim nuda et aperta sunt oculis Eius" (Heb 4,13), ea etiam, quae libera creaturarum actione futura sunt ». Concilium Vaticanum I, Const. dogm. Dei Filius, c. 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.
Lege caput integrum 1. Credo in Deum Patrem ¶198–421
Ubi affertur 1
- ¶302 Quaestiones(Signs)