CCC 313

« Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum » (Rom 8,28). Sanctorum testimonium hanc veritatem confirmare non desinit.

Sic sancta Catharina Senensis dicit ad eos « qui cum multa scandalizantur impatientia » et contra id insurgunt quod eis accidit: « Omnia ex amore data sunt et ut saluti hominis provideatur, et non propter ullum alium finem ». Sancta Catharina Senensis, Il dialogo della Divina provvidenza 138: ed. G. Cavallini (Roma 1995) p. 441. Et sanctus Thomas More, paulo ante martyrium, filiam consolatur suam: « Nihil contingere potest, quod Deus non velit. Quidquid autem Ille vult, utcumque nobis malum videatur, est tamen vere optimum ». Margarita Roper, Epistula ad Aliciam Alington (mense augusti 1534): The Correspondence of Sir Thomas More, ed. E.F. Rogers (Princeton 1947) p. 531-532. Et domina Iuliana de Norwich: « Didici ergo, per gratiam Dei, oportere, me firmiter ad fidem adhaerere [...] atque cum fortitudine credere omnia rerum genera futura esse bona [...]. Tu ipsa videbis omnia rerum genera bona esse futura » (« Thou shalt see thyself that all manner of thing shall be well »). Iuliana de Norwich, Revelatio 13, 32: A Book of Showings to the Anchoress Julian of Norwich, ed. E. Colledge-J. Walsh, vol. 2 (Toronto 1978) p. 426 et 422.

Lege caput integrum 1. Credo in Deum Patrem ¶198–421

Ubi affertur 1