CCC 331
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Christus mundi angelici centrum est. Illi sunt angeli Eius: « Cum autem venerit Filius hominis in gloria Sua, et omnes angeli cum Eo... » (Mt 25,31). Eius sunt, quia per Eum et in Eum sunt creati: « Quia in Ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per Ipsum et in Ipsum creata sunt » (Col 1,16). Eius sunt adhuc magis, quia illos fecit nuntios Sui consilii salutis: « Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis? » (Heb 1,14).
Lege caput integrum 1. Credo in Deum Patrem ¶198–421
Ubi affertur 1
- ¶331 Quaestiones(Angels)