CCC 360

Propter originis communitatem genus humanum constituit unitatem. Deus enim « fecit [...] ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae » (Act 17,26): Cf Tb 8,6.

« Miro quodam mentis obtutu humanum genus, ob communem a Creatore originem unum intueri ac contemplari possumus [...]; itemque natura unum, quae ex corporis concretione et ex immortali spiritualique animo constat; unum ob proxime omnibus assequendum finem, obque commune per praesentis huius vitae decursum fungendum munus; unum ob eamdem habitationem, terrarum nempe orbem, cuius opibus naturali iure omnes frui possunt, ut sese alere queant seseque ad auctiora incrementa provehere; unum denique ob supernum finem, Deum Ipsum, quo contendant omnes oportet, et ob res atque adiumenta, quibus eundem finem tandem aliquando contingere valeant [...] itemque ex una eademque Redemptione, quam Christus [...] omnibus dilargitus est ». Pius XII, Litt. enc. Summi Pontificatus: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 31 (1939) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1939) 427; cf Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 1: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 740.

Lege caput integrum 1. Credo in Deum Patrem ¶198–421