CCC 364

Corpus hominis dignitatem « imaginis Dei » participat; illud est corpus humanum praecise quia anima spirituali animatur, atque tota persona humana destinatur completa ut in corpore Christi templum Spiritus fiat. Cf 1 Cor 6,19-20; 15,44-45.

« Corpore et anima unus, homo per ipsam suam corporalem condicionem elementa mundi materialis in se colligit, ita ut, per ipsum, fastigium suum attingant et ad liberam Creatoris laudem vocem attollant. Vitam ergo corporalem homini despicere non licet, e contra ipse corpus suum, utpote a Deo creatum et ultima die resuscitandum, bonum et honore dignum habere tenetur ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 14: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1035.

Lege caput integrum 1. Credo in Deum Patrem ¶198–421

Ubi affertur 1

  • ¶364 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(128)