CCC 372
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Vir et mulier facti sunt « alius pro alio »: non quasi Deus eos nonnisi « dimidiatos » effecerit et « incompletos »; Ille eos pro personarum creavit communione, in qua unusquisque « adiutorium » esse potest pro alio, quia simul quatenus personae sunt aequales (« os ex ossibus meis... ») et quatenus masculinum et femininum sese mutuo complent. Cf Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 7: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 80 (1988) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1988) 1664-1665. In matrimonio, Deus eos ita coniungit ut « unam carnem » efformantes (Gn 2,24) vitam humanam transmittere valeant: « Crescite et multiplicamini et replete terram » (Gn 1,28). Vir et mulier, tamquam sponsi et parentes, suis descendentibus vitam transmittentes humanam, singulari modo, operi cooperantur Creatoris. Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 50: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1070-1071.