CCC 385
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Deus infinite est bonus et omnia Eius opera bona sunt. Attamen nemo doloris, malorum in natura — quae tamquam limitibus creaturarum propriis apparent conexa — aufugit experientiam et praecipue quaestionem mali moralis. Unde venit malum? « Quaerebam unde malum et non erat exitus », dicit sanctus Augustinus, Sanctus Augustinus, Confessiones, 7, 7, 11: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina) (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). et eius propria dolorosa investigatio exitum non inveniet nisi in eius conversione ad Deum vivum. Quia « mysterium [...] iniquitatis » (2 Thess 2,7) non illuminatur nisi sub luce mysterii pietatis. Cf 1 Tim 3,16. Revelatio amoris divini in Christo simul extensionem mali et superabundantiam gratiae manifestavit. Cf Rom 5,20. Debemus igitur quaestionem originis mali considerare, nostrae fidei oculos coniicientes in Illum qui solus eius est victor. Cf Lc 11,21-22; Io 16,11; 1 Io 3,8.