CCC 395

Potentia tamen Satanae infinita non est. Ille non est nisi creatura, potens propterea quod purus est spiritus, sed semper creatura: aedificationem Regni Dei impedire non potest. Quamquam Satanas ex odio contra Deum Eiusque Regnum in Iesu Christo in mundo agit, et quamquam eius actio gravia causat damna — naturae spiritualis et indirecte etiam naturae physicae — unicuique homini et societati, haec actio a divina permittitur providentia quae fortiter et suaviter historiam hominis regit et mundi. Permissio divina activitatis diabolicae magnum est mysterium, « scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum » (Rom 8,28).

Lege caput integrum 1. Credo in Deum Patrem ¶198–421

Ubi affertur 1