CCC 401
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Post primum peccatum, vera « invasio » peccati mundum replet: fratricidium a Cain commissum in Abelem; Cf Gn 4,3-15. universalis corruptio consequenter ad peccatum; Cf Gn 6,5.12; Rom 1,18-32. etiam in historia Israel peccatum saepe manifestatur praesertim tamquam infidelitas erga Deum Foederis et tamquam transgressio Legis Moysis; etiam post Redemptionem Christi, inter christianos, peccatum multipliciter manifestatur. Cf 1 Cor 1-6; Apc 2-3. Scriptura et Traditio Ecclesiae praesentiam et universalitatem peccati in historia hominum memorare non desinunt:
« Quod Revelatione divina nobis innotescit, cum ipsa experientia concordat. Nam homo, cor suum inspiciens, etiam ad malum inclinatum se comperit et in multiplicibus malis demersum, quae a bono suo Creatore provenire non possunt. Deum tamquam principium suum saepe agnoscere renuens, etiam debitum ordinem ad finem suum ultimum, simul ac totam suam sive erga seipsum sive erga alios homines et omnes res creatas ordinationem disrupit ». Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 13: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 1035.