CCC 402
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Omnes homines peccato Adami implicantur. Sanctus Paulus hoc affirmat: « Per inoboeditionem unius hominis peccatores constituti sunt multi » (Rom 5,19), id est omnes homines: « Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt... » (Rom 5,12). Universalitati peccati et mortis, contraponit Apostolus universalitatem salutis in Christo: « Sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius [Christi] iustitiam in iustificationem vitae » (Rom 5,18).