CCC 404
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Quomodo peccatum Adami est peccatum omnium eius descendentium effectum? Totum genus humanum est in Adamo « sicut unum corpus unius hominis ». Sanctus Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de malo, 4, 1, c.: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. Propter hanc « generis humani unitatem » omnes homines implicantur peccato Adami, sicut omnes iustitia Christi implicantur. Transmissio tamen peccati originalis est mysterium quod plene comprehendere non possumus. Sed per Revelationem scimus Adamum sanctitatem et iustitiam recepisse originales non pro se tantum, sed pro tota humana natura: Tentatori obsecundantes, Adam et Eva peccatum personale committunt, sed hoc peccatum naturam humanam afficit, quam illi in statu lapso sunt transmissuri. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canones 1-2: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Est peccatum quod toti humanitati per propagationem transmittetur, id est per transmissionem naturae humanae privatae originalibus sanctitate et iustitia. Hac de causa, peccatum originale appellatur « peccatum » modo analogico: est peccatum « contractum » et non commissum, status et non actus.
Lege caput integrum 1. Credo in Deum Patrem ¶198–421
Ubi affertur 1
- ¶404 Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa(115)