CCC 412

Sed cur Deus primum hominem peccare non impedivit? Sanctus Leo Magnus respondet: sumus « ampliora adepti per ineffabilem Christi gratiam quam per Diaboli amiseramus invidiam ». Sanctus Leo Magnus, Sermo 73, 4: CCL — Corpus Christianorum (Series Latina)A, 453 (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)). Et sanctus Thomas Aquinas: « Nihil autem prohibet ad aliquid maius humanam naturam productam esse post peccatum: Deus enim permittit mala fieri ut inde aliquid melius eliciat. Unde dicitur Rom 5,20: "Ubi abundavit iniquitas, superabundavit et gratia". Unde et in benedictione Cerei Paschalis dicitur: "O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem!" ». Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 1, a. 3, ad 3: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina; verba a sancto Thoma hic allata in Praeconio Paschali « Exsultet » cantantur.

Lege caput integrum 1. Credo in Deum Patrem ¶198–421