CCC 425

Fidei christianae transmissio est imprimis Iesu Christi nuntius ut homines ad fidem in Illum adducantur. Ab initio, priores discipuli desiderio arserunt Christum nuntiandi: « Non enim possumus nos, quae vidimus et audivimus non loqui » (Act 4,20). Omnium temporum homines invitant ut in gaudium eorum communionis cum Christo ingrediantur:

« Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae — et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis — quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio Eius Iesu Christo. Et haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum » (1 Io 1,1-4).

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682