CCC 436

Christus e versione graeca venit verbi Hebraici « Messias » quod « unctus » significat. Id proprium effectum non est nomen Iesu nisi quia Ipse perfecte missionem divinam adimplet quam id indicat. In Israel etenim in nomine Dei illi ungebantur qui consecrabantur Ei ad missionem ab Eo procedentem. Talis casus erat regum, Cf 1 Sam 9,16; 10,1; 16,1.12-13; 1 Reg 1,39. sacerdotum Cf Ex 29,7; Lv 8,12. et, quandoque, Prophetarum. Cf 1 Reg 19,16. Talis, per excellentiam, casus debebat esse Messiae quem Deus ad Regnum Suum definitive instaurandum missurus erat. Cf Ps 2,2; Act 4,26-27. Oportebat Messiam per Spiritum Domini unctum esse Cf Is 11,2. tamquam regem simul et sacerdotem, Cf Zach 4,14; 6,13. sed etiam tamquam Prophetam. Cf Is 61,1; Lc 4,16-21. Iesus spem Israel adimplevit messianicam in Suo triplici munere sacerdotis, prophetae et regis.

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682