CCC 438

Messianica Iesu consecratio Suam divinam manifestat missionem. « Quemadmodum et ipsum nomen significat: in Christi enim nomine subauditur qui unxit et Ipse qui unctus est, et ipsa unctio in qua unctus est; et unxit quidem Pater, unctus est vero Filius, in Spiritu, qui est Unctio ». Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 18, 3: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). Eius messianica aeterna consecratio est tempore Eius vitae terrestris revelata cum a Ioanne baptizatus est, cum « unxit Eum Deus Spiritu Sancto et virtute » (Act 10,38), « ut manifestetur Israel » (Io 1,31) sicut Eius Messias. Eius opera et verba Eum cognoscendum praebent tamquam « Sanctum Dei ». Cf Mc 1,24; Io 6,69; Act 3,14.

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682