CCC 440

Iesus professionem fidei Petri, qui Illum tamquam Messiam agnoscebat, acceptavit, proximam annuntians Filii hominis passionem. Cf Mt 16,16-23. Authenticum Suae regalitatis messianicae contentum simul detexit in identitate transcendenti Filii hominis « qui descendit de caelo » (Io 3,13), Cf Io 6,62; Dn 7,13. et in Sua missione redemptrice Servi patientis: « Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam Suam Redemptionem pro multis » (Mt 20,28). Cf Is 53,10-12. Propterea verus sensus Eius regalitatis nonnisi ex crucis summitate manifestatus est. Cf Io 19,19-22; Lc 23,39-43. Solummodo post Resurrectionem, messianica Eius regalitas a Petro coram populo Dei proclamari poterit: « Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia Dominum Eum et Christum Deus fecit, Hunc Iesum, quem vos crucifixistis » (Act 2,36).

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682