CCC 461

Ecclesia, sancti Ioannis expressionem iterum sumens (« Verbum caro factum est »: Io 1,14), « Incarnationem » appellat factum assumptionis naturae humanae a Filio Dei ut nostram in ea adimpleat salutem. Ecclesia in hymno quem sanctus Paulus testatur, mysterium canit Incarnationis:

« Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse Se aequalem Deo, sed Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, humiliavit Semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis! » (Phil 2,5-8). Cf Canticum ad I Vesperas Dominicae: Liturgia Horarum, editio typica, v. 1, p. 545. 629. 718 et 808; v. 2, p. 844. 937. 1037 et 1129; v. 3, p. 548. 669. 793 et 916; v. 4, p. 496. 617. 741 et 864 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973-1974).

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682