CCC 466

Haeresis nestoriana in Christo perspiciebat personam humanam Personae divinae Filii Dei coniunctam. Adversus illam sanctus Cyrillus Alexandrinus et tertium Concilium Oecumenicum Ephesi congregatum anno 431 confessi sunt « Verbum, unita Sibi secundum hypostasim carne animata rationali anima, [...] hominem factum » esse. Concilium Ephesinum, Epistula II Cyrilli Alexandrini ad Nestorium: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. Humanitas Christi aliud subiectum non habet quam Persona divina Filii Dei quae illam assumpsit fecitque Suam inde ab Eius conceptione. Hac de causa, Concilium Ephesinum anno 431 proclamavit Mariam per conceptionem humanam Filii Dei in sinu suo verissime factam esse Matrem Dei: « Deiparam [...], non quod Verbi natura Ipsiusque divinitas ortus Sui principium ex sancta Virgine sumpserit, sed quod sacrum illud corpus anima intelligente perfectum ex ea traxerit, cui et Dei Verbum, secundum hypostasim unitum, secundum carnem natum dicitur ». Concilium Ephesinum, Epistula II Cyrilli Alexandrini ad Nestorium: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum.

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682