CCC 489
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Toto Veteris Foederis decursu, missio Mariae ab illa sanctarum mulierum est praeparata. Prorsus initio, est Eva: ipsa, non obstante sua inoboedientia, Promissionem recipit descendentiae quae Maligni erit victrix Cf Gn 3,15. et Promissionem de eo quod ipsa cunctorum viventium mater futura est. Cf Gn 3,20. Vi huius Promissionis, Sara, non obstante sua magna aetate, filium concipit. Cf Gn 18,10-14; 21,1-2. Deus, contra omnem humanam spem, id eligit quod tamquam impotens considerabatur et debile Cf 1 Cor 1,27. ut Suam fidelitatem erga Suam ostendat Promissionem: Annam, matrem Samuelis, Cf 1 Sam 1. Deboram, Ruth, Iudith, Esther multasque alias mulieres. Maria « praecellit inter humiles ac pauperes Domini, qui salutem cum fiducia ab Eo sperant et accipiunt. Cum ipsa tandem praecelsa Filia Sion, post diuturnam exspectationem Promissionis, complentur tempora et nova instauratur Oeconomia ». Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 55: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 57 (1965) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1965) 59-60.
Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682