CCC 517
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Tota Christi vita mysterium est Redemptionis. Redemptio venit ad nos imprimis per crucis sanguinem, Cf Eph 1,7; Col 1,13-14 (Vulgata); 1 Pe 1,18-19. sed hoc mysterium in tota vita operatur Christi: iam in Incarnatione Eius, per quam, Se pauperem faciens, nos Sua ditat paupertate; Cf 2 Cor 8,9. in Eius vita occulta, quae, per Eius submissionem, Cf Lc 2,51. nostram reparat insubiectionem; in Eius verbo, quod Eius auditores purificat; Cf Io 15,3. in Eius sanationibus et exorcismis, per quae « Ipse nostras infirmitates accepit et aegrotationes portavit » (Mt 8,17); Cf Is 53,4. in Eius Resurrectione, per quam nos iustificat. Cf Rom 4,25.
Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682