CCC 533

Vita occulta Nazarethana omnibus permittit hominibus per vias vitae maxime quotidianas cum Iesu communionem habere:

« Nazarena domus schola est, in qua incipit Christi vita dignosci: Evangelii nempe schola. [...] Silentium enim haec docet imprimis. Utinam optima in nobis revirescat silentii aestimatio, mirandi nempe huius ac necessarii mentis habitus [...]. Domesticam hic praeterea vivendi percipimus rationem. Nos sane Nazareth admoneat quid sit familia, quid eius communio dilectionis, eius gravis ac nitida pulchritudo, sacra eius inviolabilisque proprietas [...]. Operis denique hic cognoscimus disciplinam. O Nazarena sedes, fabri Filii domus, hic potissimum severam quidem sed redemptricem laboris humani legem intellegere optamus et celebrare [...]; hic denique totius mundi operariis salutem volumus nuntiare, iisdemque magnum exemplar ostendere, divinum fratrem ». Paulus VI, Homilia in templo Annuntiationis beatae Mariae Virginis in Nazareth (5 ianuarii 1964): AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 56 (1964) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1964) 167-168.

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682