CCC 536
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Iesu baptismus est, ex parte Eius, acceptatio et inauguratio Eius missionis, tamquam Servi patientis. Ipse sinit Se inter peccatores adnumerari. Cf Is 53,12. Ipse iam est « Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi » (Io 1,29); iam « baptismum » anticipat Suae cruentae Mortis. Cf Mc 10,38; Lc 12,50. Iam venit ad « omnem iustitiam » implendam (Mt 3,15), id est, Se totum Patris Sui submittit voluntati: Ipse amore huic mortis consentit baptismo pro nostrorum peccatorum remissione. Cf Mt 26,39. Huic acceptationi vox respondet Patris qui in Filio Suo totum placitum ponit Suum. Cf Lc 3,22; Is 42,1. Spiritus quem Iesus in plenitudine inde a Sua possidet conceptione, venit ut « maneat » super Eum. Cf Io 1,32-33; Is 11,2. Iesus erit Illius fons pro tota humanitate. In Suo baptismo, « aperti sunt Ei caeli » (Mt 3,16), quos peccatum clauserat Adami; atque aquae per Iesu et Spiritus descensum sanctificantur, ut novae creationis proludium.
Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682