CCC 537
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Christianus, per Baptisma, sacramentaliter Iesu assimilatur qui in baptismo Suo Mortem Suam et Suam anticipat Resurrectionem; ille debet hoc humilis submissionis et paenitentiae mysterium ingredi, in aquam cum Iesu descendere ut cum Illo ascendat, atque ex aqua et Spiritu denuo nasci ut in Filio filius Patris fiat dilectus et « in novitate vitae » ambulet (Rom 6,4):
« Proinde, cum Christo per Baptismum sepeliamur, ut cum Eo resurgamus; cum Eo descendamus, ut simul etiam extollamur; cum Eo ascendamus, ut simul quoque gloria afficiamur ». Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 40, 9: SC — Sources chrétiennes (PG — Patrologia graeca (J.P. Migne)). Sic factum est « ut ex eis quae consummabantur in Christo cognosceremus post aquae lavacrum et de caelestibus portis Sanctum in nos Spiritum involare et caelestis nos gloriae unctione perfundi et paternae vocis adoptione filios fieri ». Sanctus Hilarius Pictaviensis, In evangelium Matthaei, 2, 6: SC — Sources chrétiennes (PL — Patrologia latina (J.P. Migne)).
Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682