CCC 538

Evangelia de quodam tempore solitudinis Iesu in deserto loquuntur immediate postquam Ipse a Ioanne est baptizatus: « Spiritus expellit Eum in desertum » (Mc 1,12) et Ipse ibi permanet quadraginta dies quin manducet; cum bestiis vivit silvestribus et angeli serviunt Ei. Cf Mc 1,13. Ad finem huius temporis, Satanas ter Eum tentat quaerens Eius filialem erga Deum habitum ponere in quaestione. Iesus has reiicit oppugnationes quae tentationes Adam in paradiso et Israel in deserto recapitulant, atque Diabolus ab Eo discedit « usque ad tempus » (Lc 4,13).

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682