CCC 546

Iesus ad Regnum ingrediendum per parabolas vocat quae lineamentum constituunt characteristicum instructionis Eius. Cf Mc 4,33-34. Per eas, Ipse ad convivium invitat Regni, Cf Mt 22,1-14. sed etiam electionem exigit radicalem: ad acquirendum Regnum est necessarium omnia donare; Cf Mt 13,44-45. verba non sufficiunt, requiruntur actiones. Cf Mt 21,28-32. Parabolae pro homine quasi specula sunt: accepitne verbum tamquam durum solum an tamquam terra bona? Cf Mt 13,3-9. Quidnam ex acceptis facit talentis? Cf Mt 25,14-30. Iesus et praesentia Regni in hoc mundo sunt secreto in parabolarum corde. Necessarium est Regnum ingredi, id est, discipulum fieri Christi ad « mysteria Regni caelorum » cognoscenda (Mt 13,11). Pro eis qui « foris » perstant (Mc 4,11), totum permanet aenigmaticum. Cf Mt 13,10-15.

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682