CCC 554
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
A die qua Petrus confessus est Iesum esse Christum, Filium Dei vivum, Magister « coepit [...] ostendere discipulis quia oporteret Eum ire Hierosolymam et multa pati [...] et occidi et tertia die resurgere » (Mt 16,21): Petrus hanc reiicit annuntiationem, Cf Mt 16,22-23. ceteri illam non magis intelligunt. Cf Mt 17,23; Lc 9,45. In hoc contextu, arcanus collocatur eventus Transfigurationis Iesu, Cf Mt 17,1-8 et par.; 2 Pe 1,16-18. supra montem excelsum, coram tribus testibus ab Eo electis: Petro, Iacobo et Ioanne. Vultus et vestimenta Iesu luce fiunt fulgentia. Moyses et Elias apparent et loquentes cum Eo « dicebant exodum Eius, quem completurus erat in Ierusalem » (Lc 9,31). Nubes illos operit et vox de caelo dicit: « Hic est Filius meus electus; Ipsum audite » (Lc 9,35).
Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682