CCC 555

Momentanee Iesus Suam gloriam ostendit divinam, Petri sic confirmans confessionem. Etiam ostendit Se, ut intret « in gloriam Suam » (Lc 24,26), per crucem in Ierusalem transire debere. Moyses et Elias gloriam Dei super montem viderant; Lex et Prophetae passiones praenuntiaverant Messiae. Cf Lc 24,27. Passio Iesu est utique a Patre volita: Filius tamquam Servus Dei agit. Cf Is 42,1. Nubes praesentiam denotat Spiritus Sancti: « Tota Trinitas apparuit, Pater in voce, Filius in homine, Spiritus Sanctus in nube clara »: Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 45, a. 4, ad 2: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina.

« Transfiguratus es super montem, et quatenus capaces erant, discipuli Tui gloriam Tuam, Christe Deus, contemplati sunt, ut cum Te videant crucifixum, intelligant Tuam passionem esse voluntariam, et mundo praedicent Te vere esse Patris splendorem ». Liturgia Byzantina. Kontakion in die Transfigurationis: Menaia tou olou eniautou, v. 6 (Romae 1901) p. 341.

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682