CCC 556
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
In vitae publicae limine: baptismus; in limine Paschatis: Transfiguratio. Per baptismum Iesu « declaratum fuit mysterium primae regenerationis »: nostrum Baptisma; Transfiguratio « est sacramentum secundae regenerationis »: propriae resurrectionis nostrae. Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 45, a. 4, ad 2: Ed. Leon. — Sancti Thomae Aquinatis Opera omnia, editio Leonina. Iam nunc resurrectionem Domini participamus per Spiritum Sanctum qui in sacramentis agit corporis Christi. Transfiguratio nobis praegustationem praebet gloriosi Adventus Christi « qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conforme faciat corpori gloriae Suae » (Phil 3,21). Sed ipsa etiam nobis in memoriam revocat « quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in Regnum Dei » (Act 14,22):
« Hoc Petrus nondum intelligebat, quando in monte vivere cum Christo desiderabat. Cf Lc 9,33. Servabat tibi hoc, Petre, post mortem. Nunc autem Ipse dicit: Descende laborare in terra, servire in terra, contemni, crucifigi in terra. Descendit vita, ut occideretur; descendit panis, ut esuriret; descendit via, ut in itinere lassaretur; descendit fons, ut sitiret: et tu recusas laborare? ». Sanctus Augustinus, Sermo 78, 6: PL — Patrologia latina (J.P. Migne).
Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682