CCC 559

Quomodo Ierusalem Messiam accipiet suum? Iesus, qui Se semper popularibus subtraxerat conatibus Eum regem faciendi, Cf Io 6,15. tempus eligit et Suum ingressum messianicum in civitatem « David patris Sui » (Lc 1,32) singillatim praeparat. Cf Mt 21,1-11. Acclamatur ut filius David, ut Is qui salutem affert (Hosanna significat « salva igitur! », « salutem dona! »). Nunc vero « Rex gloriae » (Ps 24,7-10) « sedens super asinum » (Zach 9,9) Suam ingreditur civitatem: Filiam Sion, Suae figuram Ecclesiae, nec dolo nec violentia imperio subiicit Suo, sed humilitate quae veritatis testimonium perhibet. Cf Io 18,37. Hac de causa, illa die, Regni Sui subditi erunt pueri Cf Mt 21,15-16; Ps 8,3. et « pauperes Dei » qui Eum acclamant, sicut angeli Eum pastoribus annuntiabant. Cf Lc 19,38; 2,14. Eorum acclamatio: « Benedictus qui venit in nomine Domini » (Ps 118,26) ab Ecclesia iterum sumitur in « Sanctus » liturgiae eucharisticae ad memoriale Paschatis Domini initiandum.

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682