CCC 578

Iesus, Messias Israel, maximus proinde in Regno caelorum, Legem implere debebat, eam, secundum Ipsius propria verba, in eius integritate exsequens usque ad eius minima mandata. Immo Ipse solus potuit id facere perfecte. Cf Io 8,46. Iudaei, secundum suam propriam confessionem, nunquam Legem in eius potuerunt implere integritate quin minimum mandatum violarent. Cf Io 7,19; Act 13,38-41; 15,10. Propterea in singulis annuis Expiationis festivitatibus, filii Israel veniam a Deo precabantur pro suis Legis transgressionibus. Revera, Lex totum quid constituit et, sicut sanctus Iacobus commemorat, « quicumque autem totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus » (Iac 2,10). Cf Gal 3,10; 5,3.

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682