CCC 581

Iesus Iudaeorum et eorum spiritualium ducum apparuit oculis tamquam « rabbi ». Cf Io 11,28; 3,2; Mt 22,23-24.34-36. Ipse saepe intra rabbinicam Legis interpretationem est argumentatus. Cf Mt 12,5; 9,12; Mc 2,23-27; Lc 6,6-9; Io 7,22-23. Sed simul Iesus necessario Legis doctores collidebat quia Se ad Suam proponendam interpretationem inter illas eorum non restringebat; « erat enim docens eos sicut potestatem habens et non sicut scribae eorum » (Mt 7,29). In Eo, idem Verbum Dei quod resonaverat in Sinai ad Legem scriptam Moysi donandam, Se iterum praebet audiendum in monte beatitudinum. Cf Mt 5,1. Hoc Verbum Legem non abolet, sed adimplet, eius ultimam interpretationem modo suppeditans divino: « Audistis quia dictum est antiquis [...]. Ego autem dico vobis » (Mt 5,33-34). Ipse, cum hac eadem divina auctoritate quasdam reprobat « traditiones humanas » Cf Mc 7,8. Pharisaeorum quae rescindunt verbum Dei. Cf Mc 7,13.

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682