CCC 582
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Iesus, ulterius procedens, de puritate alimentorum perfecit Legem, tanti momenti in vita quotidiana Iudaeorum, eius sensum aperiens « paedagogicum » Cf Gal 3,24. per interpretationem divinam: « Omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, [...] — purgans omnes escas. Dicebat autem: Quod de homine exit, illud coinquinat hominem; ab intus enim de corde hominum, cogitationes malae procedunt » (Mc 7,18-21). Iesus, interpretationem Legis definitivam tradens cum auctoritate divina, inventus est in oppositione ad quosdam Legis doctores qui Eius interpretationem non accipiebant, licet signis divinis confirmatam quae illam comitabantur. Cf Io 5,36; 10,25.37-38; 12,37. Hoc peculiariter valet de sabbati quaestione: Iesus saepe cum argumentis rabbinicis Cf Mc 2,25-27; Io 7,22-24. commemorat requiem sabbati non perturbari Dei Cf Mt 12,5; Nm 28,9. vel proximi servitio Cf Lc 13,15-16; 14,3-4. quod Eius praestant sanationes.
Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682