CCC 584
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Iesus in Templum ascendit tamquam ad locum pro occursu cum Deo praestantem. Templum pro Eo Patris Eius est mansio, domus orationis, et indignatur quia eius exterius atrium locus factus est mercaturae. Cf Mt 21,13. Si mercatores expellit e Templo, id facit propter studiosum amorem erga Patrem Suum: « Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Recordati sunt discipuli Eius quia scriptum est: "Zelus domus Tuae comedit me" (Ps 69,10) » (Io 2,16-17). Post Resurrectionem Eius, Apostoli religiosam erga Templum servaverunt venerationem. Cf Act 2,46; 3,1; 5,20-21; etc.
Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682