CCC 589
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Iesus scandalum praecipue fuit quia Ipse Suum modum misericorditer agendi in peccatores cum modo agendi identificavit Ipsius Dei respectu eorum. Cf Mt 9,13; Os 6,6. Ipse processit usque ad insinuandum Se, mensam participando peccatorum, Cf Lc 15,1-2. eos ad convivium admittere messianicum. Cf Lc 15,23-32. Sed praesertim peccata dimittens, Iesus auctoritates religiosas Israel ante dilemma collocavit. Nonne recte in sua dicerent consternatione: « Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? » (Mc 2,7)? Iesus, peccata dimittens, aut blasphemat quia est homo qui se Deo facit aequalem, Cf Io 5,18; 10,33. aut verum dicit et Eius Persona Nomen reddit praesens et revelat Dei. Cf Io 17,6.26.
Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682