CCC 596
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Auctoritates Hierosolymorum religiosae circa modum procedendi qui relate ad Iesum adhibendus erat, unanimes non fuerunt. Cf Io 9,16; 10,19. Pharisaei excommunicationem minati sunt illis qui Eum sequerentur. Cf Io 9,22. Eis qui timebant: « Omnes credent in Eum, et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem! » (Io 11,48), summus sacerdos Caiphas prophetans proposuit: « Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat! » (Io 11,50). Synedrium, cum Iesum reum mortis declarasset Cf Mt 26,66. tamquam blasphemum, ius tamen ad mortem indicendam cum perdidisset, Cf Io 18,31. Iesum Romanis tradit Ipsum de seditione politica accusans, Cf Lc 23,2. id quod Eum in comparationem ducet cum Barabba « propter seditionem » (Lc 23,19) accusato. Summi etiam sacerdotes politicas in Pilatum exercent minationes ut Iesum damnet capitis. Cf Io 19,12.15.21.
Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682