CCC 597

Ratione habita multiplicitatis historicae processus Iesu, quae in narrationibus evangelicis manifestatur, et quodcumque est personale peccatum actorum processus (Iudae, Synedrii, Pilati) quod solus Deus novit, non potest universitati Iudaeorum Hierosolymorum responsabilitas tribui, non obstantibus clamoribus multitudinis circumventae Cf Mc 15,11. vel incusationibus generalibus quae post Pentecosten in hortationibus ad conversionem continentur. Cf Act 2,23.36; 3,13-14; 4,10; 5,30; 7,52; 10,39; 13,27-28; 1 Thess 2,14-15. Iesus Ipse in cruce dans veniam Cf Lc 23,34. et Petrus post Eum rationem habuerunt « ignorantiae » Cf Act 3,17. Iudaeorum Hierosolymorum et etiam ducum eorum. Adhuc minus licet, a clamore populi procedendo: « Sanguis Eius super nos et super filios nostros » (Mt 27,25), qui formulam significat ratihabitionis, Cf Act 5,28; 18,6. responsabilitatem ad alios Iudaeos extendere in spatio et tempore:

Eodem modo Ecclesia in Concilio Vaticano II declaravit: « Ea quae in passione Eius perpetrata sunt nec omnibus indistincte Iudaeis tunc viventibus, nec Iudaeis hodiernis imputari possunt. [...] Iudaei [...] neque ut a Deo reprobati neque ut maledicti exhibeantur, quasi hoc ex sacris Litteris sequatur ». Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 4: AAS — Acta Apostolicae SedisVolumen 58 (1966) apud vatican.va — imagines photographicae (PDF) (1966) 743.

Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682

Ubi affertur 1