CCC 616
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Hic amor in finem Cf Io 13,1. sacrificio Christi confert valorem Redemptionis et reparationis, expiationis et satisfactionis. Ille nos omnes cognovit et amavit in vitae Suae oblatione. Cf Gal 2,20; Eph 5,2.25. « Caritas [...] Christi urget nos, aestimantes hoc quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt » (2 Cor 5,14). Nullus homo, etiamsi omnium esset sanctissimus, capax erat omnium hominum peccata sumendi super se seque offerendi in sacrificio pro omnibus. Exsistentia Personae divinae Filii in Christo, quae superat simulque amplectitur omnes personas humanas, et quae Eum Caput totius constituit humanitatis, Eius sacrificium redemptivum pro omnibus possibile facit.
Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682