CCC 633
© Libreria Editrice Vaticana Fons: vatican.va
Scriptura mansionem mortuorum in quam Christus mortuus descendit, inferos appellat, Sheol vel Αιδην Cf Phil 2,10; Act 2,24; Apc 1,18; Eph 4,9. quia illi qui ibi inveniuntur, visione privantur Dei. Cf Ps 6,6; 88,11-13. Talis est revera, Redemptorem exspectando, casus omnium mortuorum, impiorum vel iustorum, Cf Ps 89,49; 1 Sam 28,19; Ez 32,17-32. id quod non significat eorum sortem esse eamdem, sicut Iesus ostendit in parabola pauperis Lazari recepti « in sinum Abrahae ». Cf Lc 16,22-26. « Horum igitur piorum animas qui in sinu Abrahae Salvatorem exspectabant, Christus Dominus ad inferos descendens liberavit ». Catechismus Romanus, 1, 6, 3: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 71. Iesus ad inferos non descendit ut damnatos liberaret Cf Concilium Romanum (anno 745), De descensu Christi ad inferos: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. neque ut damnationis destrueret infernum, Cf Benedictus XII, Libellus Cum dudum (1341), 18: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Clemens VI, Epistula Super quibusdam (anno 1351), c. 15, 13: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum. sed ut iustos liberaret qui Illum praecesserant. Cf Concilium Toletanum IV (anno 633), Capitulum, 1: DS — Denzinger–Schönmetzer, Enchiridion Symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum; Mt 27,52-53.
Lege caput integrum 2. Credo in Iesum Christum, Filium Dei Unicum ¶422–682